monumenta.ch > Plinius > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 31, 3
{I} eaedem cadentes omnium terra enascentium causa fiunt, prorsus mirabili natura, si quis velit reputare, ut fruges gignantur, arbores fruticesque vivant, in caelum migrare aquas animamque etiam herbis vitalem inde deferre, iusta confessione, omnes terrae quoque vires aquarum esse beneficii. quapropter ante omnia ipsarum potentiae exempla ponemus. cunctas enim enumerare quis mortalium queat?